- SCILLUS, UNTIS
- SCILLUS, UNTISoppid. Peloponnesi apud Olympiam, ubi Xenophon historiam scripsit, Plut. Hîc fanum et simulacrum Dianae Xenophon erexit, ad instar eius templi et simulacri, quod Ephesi fuit. unde et illam quoque, cui agri Scilluntii partem dedicaverat, Ephesiam dici voluit. Vide eum Κύρου Α᾿ναβ. l. 5. ubi quod mireris, simulacrum Dianae, quod Ephesi erat, aureum fuisse scribit: cum Mucianus illud vitigineum, Vitruvius l. 2. c. 9. cedrinum, coeteri auctores ebenium, faciant, uti videre est apud Salmas. ad Solin. p. 817.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.